Latin
CONFICIENDA
Bacon, Instauratio magna 362
Unproofread scanNot analysed yet
Aequè enim requiritur in Opere magno, vt tam ea quae recipiuntur, succinctè scribantur; quam vt superflua abscindantur: Licèt nemini dubium esse poßit, quin huiusmodi Castitas &Breuitas, delectationem multò minorem tum Legenti, tum Scribenti praebitura sit. Verùm illud semper inculcandum est; hoc quod paratur, Horreum esse tantummodò &Promptuarium Rerum in quo non manendum, aut habitandum sit cum voluptate, sed eò descendendum, prout res postulat, cùm aliquid ad vsum sumendum sit, circa Opus Interpretis quod succedit. IV. *NHistorià quam requirimus &animo destinaTmus, antè omnia videndum est, vt latè pateat, &facta sit ad Mensuram Vniuersi. Neque enim arctandus est Mundus ad angustias Intellectus, (quod adhùc factum est) sed expandendus Intellectus, &laxandus, ad Mundi Imaginem recipiendam, qualis inuenitur. Istud enim, Respicere pauca, &pronunciare secundùm pauca, omnia perdidit. Resumentes igitur Partitionem, quam paulò antè fecimus Historiae Naturalis (quòd sit Generationum, Prętergenerationum, &Artium) Historiae Generationum constituimus Partes quinque. Sit Prima, Aetheris &Coelestium.