Latin
CONFICIENDA
Bacon, Instauratio magna 363
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda, Meteororum, &Regionum (quas vocant) Aeris Tractuum videlicèt à Lunâ vsque ad Superficiem Terrae; Cui etiam parti Cometas cuiuscunque generis, tum sublimiores, tum humiliores (vtcunquè se habeat rei veritas) Ordinis causâ aßignamus. Tertia, Terrae &Maris. Quarta, Elementorum (quae vocant) Flammae, siue Ignis, Aëris, Aquae, &Terrae. Elementa autem eo sensu accipi volumus, vt intelligantur non pro Primordijs Rerum, sed pro Corporum Naturalium Maßis Maioribus. Ita enim Natura Rerum distribuitur, vt sit quorundam Corporum Quantitas siue Massa in Vniuerso perquam Magna; quia scilicèt ad Schematismum eorum requiritur Textura Materiae facilis &obuia; qualia sunt Ea quatuor (quae diximus) Corpora: At quorundam aliorum Corporum sit Quantitas in Vniuerso parua, &parcè suppeditata, propter Texturam Materiae valdè dissimilarem, &subtilem, &in plurimis determinatam, &Organicam; qualia sunt Species Rerum Naturalium, Metalla, Plantae, Animalia. Quare Prius Genus Corporum, Collegia Maiora, Posterius, Collegia Minora appellare consueuimus. At Collegiorum istorum Maiorum est Pars Historiae Quarta, sub nomine Elementorum, vt diximus. Neque verò confunditur Pars Quarta cum Secundâ aut Tertiâ, in hoc quòd in singulis mentionem Aëris, Aquae, Terrae fecimus. In Secundà enim &Tertiâ recipitur Historia eorum, tanquàm Mundi Partium Integralium, &quatenùs pertinent ad Fabricam &Configurationem Vniuersi; At in Quartâ continetur Historia Substantiae &Naturae ipsorum, quae in singulis eorum partibus similaribus viget, nec ad totum refertur.