Latin
CONFICIENDA
Bacon, Instauratio magna 365
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque circa hanc Historiam, licèt Mechanicam (vt videri poßit) &minùs Liberalem, (missa arrogantiâ &fastu) summa est adhibenda diligentia. Rursùs, inter Artes praeferuntur Eae, quae Corpora Naturalia &Rerum Materialia exhibent, alterant, &praeparant; vt Agricultura; Coquinaria; Chymica; Tinctoria; Opificia Vitri Esmaltae, Sacchari, Pulueris Pyrij, Ignium Artificialium, Papyri, &huiusmodi. Ieiunioris autem sunt vsus, quae praecipuè consistunt in Motu subtili Manuum, &Jnstrumentorum; quales sunt Textoria; Fabrilis. Architectura; Opificia Molendinorum, Horologiorum, cum similibus; Licèt &istae nullo modo negligendae sint: tum quia in illis occurrunt multa, quae ad Corporum Naturalium Alterationes spectant; tum quia accuratè informant de Motu Lationis, quae res est magni prorsùs ad plurima momenti. Verùm in Congerie vniuersa istius Artium Historiae, illud omninò monendum est, &penitùs memoriae mandandum; recipienda esse Experimenta Artium, non solùm ea quae ducunt ad sinem Artis, sed etiam quae vllo modo interueniunt.