Latin
CONFICIENDA
Bacon, Instauratio magna 364
Unproofread scanNot analysed yet
Quinta denique pars Historiae Collegia Minora, siue Species continet; circa quas Historia Naturalis hactenùs praecipuè occupata est. Historiam verò Praetergenerationum quod attinet; iamdudùm à Nobis dictum est, quòd Illa cum Historiâ Generationum commodißimè coniungi poßit. Ea scilicèt, quae sit Prodigiosa tantùm, &Naturalis. Nam Superstitiosam Miraculorum Historiam (cuiuscunque sit generis) omninò relegamus in Tractatum proprium, Neque ipsum iam indè à principio suscipiendum, sed paulò pòst, quando altiùs in Naturae Inquisitionem penetratum fuerit. At Historiam Artium, &Naturae ab Homine versae &immutatae, siue Historiam Experimentalem, triplicem constituimus. Aut enim deprompta est ex Artibus Mechanicis. Aut ex Operatiua parte Scientiarum Liberalium; Aut ex Practicis compluribus &Experimentis, quae in Artem propriam non coaluerunt, immò quae quandoquè ex Vulgatißimâ Expertentiâ occurrunt, nec Artem omninò desiderant. Quamobrem si ex his omnibus quae diximus, Generationibus, Pretergenerationibus, Artibus, &Experimentis confecta fuerit Historia; nihil praetermissum videtur, per quod Sensus ad informandum Intellectum instrui poßit. Neque igitur ampliùs intra Circulos paruos (veluti incantati) subsultabimus, sed Mundi Pomoeria cirInter cuitione aequabimus. Nter Partes eas quas diximus Historiae, maximi vsus est Historia Artium; proptereà quòd ostendat Res in Motu, &magis rectà ducat ad Praxin. Quinetiam tollit laruam &velum à Rebus Naturalibus, quae plerunque sub varietate Figurarum &Apparentiae externae occultantur, aut obscurantur. Denique Vexationes Artis sunt certè tanquàm Vincula &Manicae Protei, quae vltimos Materiae Nixus &Conatus produnt. Corpora enim perdi, aut annihilari nolunt; sed potiùs in varias Formas se mutant.