Latin
CONFICIENDA
Bacon, Instauratio magna 369
Unproofread scanNot analysed yet
Attamen si Instantia fuerit nobilior, aut vsu ipso, aut quia alia multa ex illa pendere poßint; tum certè nominandus est Author: neque id nudè tantùm sed cum mentione aliquâ, vtrum ille ex Relatione, aut Exscriptione, (qualia sunt ferè, quae scribit C. Plinius) aut potius ex Scientiâ propriâ illa affirmauerit; atque etiam vtrùm fuerit res sui temporis, an vetustior; insuper, vtrùm sit tale quippiam, cuius necesse foret vt multi essent testes, si verum foret; denique, vtrùm Author ille fuerit vaniloquus &leuis, an sobrius &seuerus; &similia, quae faciunt ad pondus Fidei. Postremo res Damnatae sidei, &tamen iactatas &celebratas; quales, partim neglectu, partim propter vsum Similitudinum, per multa iam saecula inualuerunt, (veluti, quòd Adamas liget Magnetem, Allium eneruet; Electrum omnia trahat praeter Ocymum. &alia multa huiusmodi) oportebit non silentio reijcere, sed verbis expreßis proscribere, ne illa ampliùs Scientijs molesta sint. Praetereà non abs re fuerit, si fortè Origo Vanitatis aut Credulitatis alicuius occurrat, illam notare. veluti, quòd herbae Satyrio attributa sit vis ad excitandam Venerem, quia Radix scilicet in figuram testiculorum efformata sit: Cùm reuerà hoc fiat, quia adnascitur annis singulis noua radix bulbosa, adhaerente radice anni prioris; vnde Didymi illi. Manifestum autem iutem hoc est, quòd noua Radix semper inueniatur solida &succulenta, vetus emarcida &spongiosa.