Latin
CONFICIENDA
Bacon, Instauratio magna 370
Unproofread scanNot analysed yet
Quare nil mirum, si altera mergatur in aqua, altera natet: Quod tamen pro re mira habetur, &reliquis eius Herbae virtutibus authoritatem addidit. IX. Vpersunt Additamenta quaedam Historiae NaS iuralis vtilia, quaeque eam magis commodè inflectere &aptare poßint ad Opus Interpretis, quod succedit. Illa, quinque sunt. Primùm, Quaestiones (non Causarum dico, sed Facti) adijciendae sunt, vt inquisitionem vlteriorem prouocent &sollicitent: Vt, in Historiâ Terrae &Maris, Vtrùm Mare Caspium fluat &refluat, &quali horarum spatio; Vtrum sit aliqua Continens Australis, an potius Insulae. &similia. Secundò, in Experimento aliquo nouo &subtiliore. addendus est Modus ipse Experimenti, qui adhibitus est: vt liberum sit hominum Iudicium, vtrum Informatio per Experimentum illud sit fidum aut fallax; atque etiam excitetur hominum Industria, ad exquirendos Modos (si fieri poßit) magis accuratos. Tertiò, si quid subsit in aliquâ Narratione dubij vel scrupuli, id supprimi aut reticeri omninò nolumus; sed planè &perspicuè ascribi, Notae aut Moniti loco.