Latin
OPERIS
Bacon, Instauratio magna 37
Unproofread scanNot analysed yet
Tu postquam conuersus es ad spectandum Opera quae fecerunt manus tuae, vidisti quòd omnia essent bona valdè; &requieuisti. At Homo conuersus ad Opera quae fecerunt manus suae, vidit quòd omnia essent vanitas &vexatio spiritus; nec vllo modo requieuit. Quare si in Operibus tuis sudabimus facies nos visionis tuae &Sabbati tui participes. Supplices petimus, vt haec mens nobis constet: vtque nouis Eleemosynis per manis nostras &aliorum, quibus eandem mentem largieris, familiam humanam dotatam velis.