Latin
OPERIS
Bacon, Instauratio magna 36
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim agitur solùm foelicitas Contemplatiua, sed verè res humanae &fortunae, atque omnis Operum potentia. Homo enim Naturae minister &interpres tantum facit &intelligit, quantum de Naturae ordine Opere, vel Mente obseruauerit: nec amplius scit, aut potest. Neque enim vllae vires Causarum catenam soluere aut perfringere poßint: neque Natura alitèr quàm parendo vincitur. Itaque intentiones geminae illae, humanae scilicet Scientiae, &Potentiae, verè in idem coincidunt: &frustratio Operum maximè fit ex ignoratione Causarum. Atque in eo sunt omnia, siquis oculos Mentis à Rebus ipsis nunquam deiiciens, earum imagines planè vt sunt, excipiat. Neque enim hoc siuerit Deus, vt Phantasiae nostrae somnium pro Exemplari Mundi edamus: sed potiùs benignè faueat, vt Apocalipsim, ac veram visionem vestigiorum &sigillorum Creatoris super Creaturas, scribamus. Itaque Tu Pater, qui lucem visibilem primitias Creaturae dedisti, &lucem Intellectualem ad fastigium Operum tuorum in faciem Hominis inspirasti; Opus hoc, quod à tua Bonitate profectum, tuam gloriam repetit, tuere ®e.