Latin
CONFICIENDA
Bacon, Instauratio magna 372
Unproofread scanNot analysed yet
vt Opiniones, quae nunc receptae sunt, cum earum Varietate &Sectis, breui Verborum complexu, &tanquam in transitu recenseantur; vt Intellectum vellicent, &nihil ampliùs. Tque haec sufficient, quatenùs ad Praecepta geRueralia: quae si diligentèr obseruentur, &finem rectà petet hoc Opus Historiae, nec excrescet suprà modum. Quòd si etiam, prout circumscribitur &limitatur, Vastum Opus alicui pusillammo videri poßit; is in Bibliothecas oculos conuertat; &,inter alia, Corpora Iuris Ciuilis aut Iuris Canonici ex vnâ parte spectet, &Commentarios Doctorum &Iurisconsultorum ex alterâ; &videat quid intersit quoad Molem &Volumina. Nobis enim (qui, tanquam Scribae fideles, leges ipsas Naturae, &nil aliud excipimus &conscribimus) breuitas competit, &ferè ab ipsis Rebus imponitur. Opinionum autem, &Placitorum, &Speculationum, non est numerus neque finis. Quòd verò in Distributione Operis nostri mentionem fecimus Cardinalium Virtutum in Naturâ; &quòd etiam harum Historia, antequàm ad Opus InterpretaParasceue, &c. pretationis ventum fuerit, perscribenda esset; Huius rei minime obliti sumus, sed eam Nobis ipsis reseruauimus: cùm de aliorum Industriâ in hac re, priusquàm homines cum Naturâ paulò arctiùs consuescere incoeperint, prolixè spondere non audeamus. Nunc itaque ad Delineationem Historiarum Particularium veniendum. Verùm, prout nunc negotijs distringimur, non vlterius suppetit otium, quàm vt Catalogum tantùm Historiarum Particularium secundùm Capita subiungamus.