Latin
CONFICIENDA
Bacon, Instauratio magna 371
Unproofread scanNot analysed yet
Cupimus enim Historiam Primam, veluti facto Sacramento de veritate eius in singulis, religiosißimè conscribi cum sit Volumen Operum Dei, &(quantùm inter Maiestatem Diuinorum, &Humilitatem Terrenorum collationem facere liceat) tanquam Scriptura altera. Quartò, non abs re fuerit Obseruationes quandoquè aspergere: (id quod C. Plinius fecit:) veluti in Historiâ Terrae &Maris; Quòd Terrarum figura (quatenus adhuc cognita est) respectu Marium, sit ad Austrum angusta &veluti acuminata, ad Septentriones lata &la; Marium, contrà: Et quod Oceani Magni intersecent Terras alueis exporrectis inter Austrum &Septentriones, non inter Orientem &Occidentem, nisi fortè in extremis Regionibus Polaribus. Etiam Canones (qui nil aliud sunt quàm Obseruationes generales &Catholicae) optimè ascribuntur: veluti in Historiâ Coelestium; Quòd Venus nunquam distet à Sole plùs partibus 46. Mercurius, 23. Et quòd Planetae, qui suprà Solem locantur, tardißimè moueant; cùm longißimè à Terrâ absint: Planetae infra Solem, celerrimè. Aliud insuper Obseruationis genus adhibendum; quod nondùm in vsum venit, licet sit haud exigui momenti. Illud tale est: nempè, vt subiungantur ijs quae sunt, ea quae non sunt. Veluti, in Historiâ Coelestium, Quòd non inueniatur stella oblonga vel triangularis; sed quòd omnis stella sit globosa: vel Globosa simplicitèr, vt Luna. vel ad aspectum Angulata, sed in medio globosa, vt reliquae Stellae. vel ad aspectum Comata, &in medio globosa, vt Sol: Aut quòd Stellae nullo prorsùs spargantur ordine; vt non inueniatur vel Quincunx, vel Quadrangulum, nec alia Figura perfecta; (rtcunque imponantur nomina Deltae, Coronae, Crucis, Quadrigarum, &c.) vix etiam Linea recta, nisi fortè in Cingulo &Pugione Orionis. Ouintò, iuuabit fortasse nonnihil Quaerentem, quod Credentem prorsùs peruertat &perdat: viz.