Latin
SEQVITVR
Bacon, Instauratio magna 51
Unproofread scanNot analysed yet
Siccum, Generatio, Corruptio, Attrahere, Fugare, Elementum, Materia, Forma, &id genus. sed omnes phantasticae &malè terminatae. XVI. Otiones infimarum Specierum, Hominis, CaNnis, Columbae, &prehensionum immediatarum sensus, Calidi, Frigidi, Albi, Nigri, non fallunt magnoperè; quae tamen ipsae à fluxu Materiae &Commißione rerum quandoque confunduntur; reliquae omnes (quibus homines hactenùs vsi sunt) aberrationes sunt, nec debitis modis à rebus abstractae, &excitatae. XVII. Ec minor est libido &aberratio in constituendis NAxiomatibus, quàm in Notionibus abstrahendisidque in ipsis principiis, quae ab inductione vulgari pendent. At multò maior est in Axiomatibus &propositionibus inferioribus, quae educit Syllogismus. XVIII. Vae adhuc inuenta sunt in Scientiis, ea huiusmodi Qunt, vt notionibus vulgaribus ferè subjaceant: Vt verò ad interiora &remotiora Naturae penetretur, necesse est, vt tam Notiones, quam Axiomata magis certâ &munitâ viâ à rebus abstrahantur; atque omninò melior &certior Intellectùs adoperatio, in vsum veniat. XIX. ae viae sunt, atque esse possunt ad inquirendam inueniendam veritatem.