Latin
SEQVITVR
Bacon, Instauratio magna 53
Unproofread scanNot analysed yet
Altera à sensu &particularibus aduolat ad Axiomata maximè generalia, atque ex ijs principijs eorumque immotâ veritate, iudicat &inuenit Axiomata media: Atque haec via in vsu est; Altera à sensu &particularibus excitat Axiomata, ascendendo continentèr &gradatim, vt vltimo loco perueniatur ad maximè generalia; quae via vera est, sed intentata. XX. CAndem ingreditur viam (priorem scilicèt) IntelleEctus sibi permissus, quam facit ex ordine Dialecticae. Gestit enim Mens exilire ad magis generalia, vt acquiescat: Et post paruam moram fastidit experientiam: Sed haec mala demùm aucta sunt à Dialecticâ ob pompas disputationum. XXI. tellectus sibi permissus, in ingenio sobrio &patia ente, &graui (praesertim si à doctrinis receptis non impediatur) tentat nonnihil illam alteram viam, quae recta est, sed exiguo profectu; cùm Intellectus, nisi regatur &iuuetur, res inaequalis sit, &omninò inhabilis ad superandam rerum obscuritatem. XXII. Traque via orditur à sensu &particularibus, &acquiescit in maximè generalibus: Sed immensum quiddam discrepant; cum altera perstringat tantùm experientiam &particularia cursim: altera in ijs ritè &Ordine versetur; Altera rursus iam à principio constituat generalia quaedam abstracta, &inutilia; altera gradatim exurgat ad ea quae reuerà Naturae sunt notiora. Von XXIII. On leue quiddam interest inter humanae mentis MIdola, &diuinae mentis Idaeas, hoc est inter placita quaedam inania, &veras signaturas, atque impreßiones factas in creaturis, prout inueniuntur, XXIV.