Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 57
Unproofread scanNot analysed yet
Ixit Borgia de expeditione Gallorum in ItaEliam, eos venisse cum cretâ in manibus vt diuersoria notarent, non cum armis, vt perrumperent; I tidem &nostra ratio est, vt doctrina nostra animos idoneos &capaces subintret; Confutationum enim nulius est vsus, vbi de Principijs &ipsis Notionibus, atque etiam de formis Demonstrationum dissentimus. XXXVI. Estat verò nobis modus tradendi vnus &simplex, Rut homines ad ipsa particularia &eorum Series &Ordines adducamus &vt illi rursùs imperent sibi ad tempus abnegationem Notionum, &cum rebus ipsis consuescere incipiant. XXXVII. Atio eorum, qui Acatalepsiam tenuerunt, &via Rnostra, initijs suis quodammodo consentiunt; exitu immensum disiunguntur &opponuntur. Illi enim nihil sciri posse simplicitèr asserunt. Nos, non multum sciri posse in Naturâ, eâ, quae nunc in vsuest, viâ: Verùm illi exindè authoritatem sensus &intellectus destruunt; Nos auxilia ijsdem excogitamus &subministramus. XXXVIII. YDola &Notiones falsae quae Intellectum kumaEnum jam occuparunt, atque in eo altè haerent, non solùm Mentes hominum, ita obsident, vt veritati aditus difficilis pateat; sed etiam dato &concesso aditu, illa rursùs in ipsâ instauratione Scientiarum occurrent, &molesta erunt; nisi homines praemoniti, aduersùs ea se, quantum fieri potest, muniant. XXXIX. Vatuor sunt genera Idolorum quae mentes huSmanas obsident. Iis (docendi oratiâ) nomina imposuimus; vt primum genus, Idola Tribûs; secundum, Idola Specûs; tertium, Idola Fori; quartum, Idola Theatri vocentur. XL.