Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 58
Unproofread scanNot analysed yet
TXcitatio Notionum &Axiomatum per InduEctionem veram, est certè proprium remedium ad Idola arcenda &summouenda; Sed tamen indicatio Idolorum magni est vsûs. Doctrina enim de Idolis similitèr se habet ad Interpretationem Naturae, sicut doctrina de Sophisticis Elenchis ad Dialecticam vulgarem. XLI. ]Dola Tribûs sunt fundata in ipsa Naturâ humanâ, atque in ipsa Tribu seu gente hominum. Falsò enim asseritur, Sensum humanum esse Mensuram rerum; Quin contrà, omnes Perceptiones tàm Sensùs quàm Mentis sunt ex analogiâ hominis, non ex analogià Vniuersi. Estque Intellectus humanus instar speculi inaequalis ad radios rerum, qui suam naturam Naturae rerum immiscet, eamque distorquet &inficit. Idola XLII. Dola Specûs sunt Idola hominis indiuidui. Habet enim vnusquisque (praeter aberrationes Naturae humanae in genere) Specum siue cauernam quandam indiuiduam, quae lumen Naturae frangit &corrumpit; vel propter naturam cujusque propriam &singularem, vel propter educationem &conuersationem cum aliis; vel propter lectionem librorum, &authoritates eorum quos quisque colit &miratur, vel propter differentias Impreßionum prout occurrunt in animo pra occupato &praedisposito, aut in animo aequo &sedato, vel ejusmodi; vt planè spiritus humanus (prout disponitur in hominibus singulis) sit res varia, &omninò perturbata, &quasi fortuita: Vnde benè Heraclitus, homines Scientias quaerere in minoribus Mundis, &non in maiore siue communi. XLIII. Vnt etiam Idola tanquàm ex contractu &socieS tate humani generis ad inuicem, quae Idola Fori propter hominum commercium, &consortium, appellamus. Homines enim per sermones sociantur; At verba ex captu vulgi imponuntur. Itaque mala &inepta verborum impositio, miris modis intell ctum obsidet. Neque definitiones aut explicationes, quibus homines docti se munire &vindicare in nonnullis consueuerunt, rem vllo modo restituunt.