Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 60
Unproofread scanNot analysed yet
Sed verba planè vim faciunt intellectui, &omnia turbant; &homines ad inanes, &innumeras Controuersias, &commenta, deducunt, Sunt XLIV Vnt denique Idola quae immigrárunt in animos hoSminum ex diuersis Dogmatibus Philosophiarum, ac etiam ex peruersis legibus Demonstrationum: quae Idola Theatri nominamus; quia quot Philosophiae receptae aut inuentae sunt, tot fabulas productas &actas censemus, quae Mundos effecerunt fictitios &scenicos. Neque de his quae jam habentur, aut etiam de veteribus Philosophiis &Sectis tantùm loquimur, cùm complures aliae ejusmodi fabulae componi &concinnari poßint; quandoquidèm errorum prorsus diuersorum causae sint nihilominùs ferè communes. Neque rursùs de Philosophiis vniuersalibus tantùm hoc intelligimus, sed etiam de Principiis &Axiomatibus compluribus Scientiarum, quae ex traditione &fide &neglectu inualuerunt: Verùm de singulis istis generibus Idolorum, fusiùs &distinctiùs dicendum est, vt Intellectui humano cautum sit. XLV. Ntellectus humanus ex proprietate suâ facilè supponit maiorem ordinem, &aequalitatem in rebus, quàm inuenit: Et cùm multa sint in Naturâ monodica, &plena imparitatis, tamèn affingit Parallela, &Correspondentia, &Relatiua quae non sunt. Hinc Commenta illa, In coelestibus omnia moueri per circulos perfectos, lineis spiralibus &draconibus (nisi nomine tenus) prorsus reiectis. Hinc elementum Ignis cum Orbe suo introductum est ad constituendam quaternionem cum reliquis tribus, quae subijciuntur sensui. Etiam Elementis (quae vocant) imponitur ad placitum, decupla proportio excessûs, in raritate ad inuicem: &huiusmodi somnia.