Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 63
Unproofread scanNot analysed yet
Similis est subtilitas de lineis semper diuisibilibus, ex impotentia cogitationis: at maiore cum pernicie interuenit haec impotentia Mentis in inuentione causarum: Nam cùm maximè vniuersalia in Naturâ positiuâ esse debeant, quemadmodum inueniuntur, neque sunt reuerà causabilia; tamen Intellectus humanus nescius acquiescere, adhuc appetit notiora. Tum verò, ad vlteriora tendens, ad proximiora recidit, videlicèt ad causas sinales; quae sunt planè ex naturâ hominis, potiùs quàm Vniuersi: atque ex hoc fonte, Philosophiam miris modis corruperunt. Est autem aequè imperiti &leuiter philosophantis, in maximè vniuersalibus causam requirere ac in subordinatis &subalternis, causam non desiderare. XLIX. Ntellectus humanus luminis sicci non est; sed reciIpit infusionem à voluntate &affectibus, id quod generat Ad quod vult Scientias: Quod enim mauult homo verum esse, id potiùs credit. Reijcit itaque difficilia, ob inquirendi impatientiam; sobria, quia coarctant spem; altiora Naturae, propter superstitionem; lumen experientiae, propter arrogantiam &fastum, ne videatur Mens versari in vilibus &fluxis; paradoxa, propter Opinionem vulgi; Denique innumeris modis, ijsque interdum imperceptibilibus, affectus intellectum imbuit &inficit.