Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 64
Unproofread scanNot analysed yet
Dunf. Tlongè maximum impedimentum &aberratio AIntellectùs humani prouenit à stupore &incompetentiâ &fallacijs Sensuum: vt ea quae Sensum feriant, illis quae Sensum immediatè non feriunt, licèt potioribus, praeponderent. Itaque contemplatio ferè desinit cum aspectu; adeò vt rerum inuisibilium exigua aut nulla sit obseruatio. Itaque omnis operatio spirituum in corporibus tangibilibus inclusorum latet, &homines fugit. Omnis etiam subtilior meta-schematismus in partibus rerum craßiorum, (quam vulgò alterationem vocant, cùm sit reuerà latio per minima) latet similitèr: &tamen nisi duo ista, quae diximus, explorata fuerint &in lucem producta, nihil magni fieri potest in Naturâ quoad opera. Rursus ipsa natura aeris communis, &corporum omnium, quae aërem tenuitate superant, (quae plurima sunt) ferè incognita est. Sensus enim per se res infirma est, &aberrans; neque organa ad amplificandos Sensus aut acuendos multùm valent; sed omnis verior interpretatio Naturae conficitur per instantias, &experimenta idonea &apposita; vbi Sensus de experimento tantùm, experimentum de Naturâ, &re ipsâ iudicat, LI. Ntellectus humanus fertur ad abstracta propter naturam propriam; atque ea, quae fluxa sunt, fingit esse Eni. esse constantia; Melius autem est Naturam secare, quàm abstrahere, id quod Democriti Schola fecit, quae magis penetrauit in Naturam, quàm reliquae.