Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 67
Unproofread scanNot analysed yet
LVII. Ontemplationes Naturae, &corporum in simplicitate suâ, intellectum frangunt &comminuunt: Contemplationes verò Naturae, &corporum in compositione &configuratione suâ, intellectum stupefaciunt &soluunt. Id optimè cernitur in scholâ Leucippi &Democriti, collatâ cum reliquis Philosophijs. Illa enim ita versatur in particulis Rerum, vt fabricas ferè negligat: reliquae autem ità fabricas intuentur attonitae, vt ad simplicitatem naturae non penetrent. Itaque alternandae sunt contemplationes istae, &vicißim sumendae; vt Intellectus reddatur simul penetrans, &capax; &cuitentur ea quae diximus incommoda, atque Idola ex ijs prouenientia. LVIII. Alis itaquè esto Prudentia contemplatiua in arcendis &summouendis Idolis Specus, quae aut ex praedominantiâ, aut ex excessu compositionis &diuisionis, aut ex studijs erga tempora, aut ex obiectis largis &minutis, maximè ortum habent. Generatitèr autem pro suspecto habendum vnicuique rerum Naturam contemplanti, quicquid Intellectum suum potissimùm capit &detinet; tantoque maior adhibenda in huiusmodi placitis est cautio, vt Intellectus seruetur aequus &purus. LIX. TIdola Fori omnium molestißima sunt: quae Aex foedere verborum &nominum, se insinuarunt in Intellectum.