Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 66
Unproofread scanNot analysed yet
Chymicorum autem genus, ex paucis experimentis fornacis, Philosophiam constituerunt phantasticam, &ad pauca spectantem: Quinetiam Gilbertus postquàm in contemplationibus Magnetis se laboriosißimè exercuisset, confinxit statim Thilosophiam consentaneam rei apud ipsum praepollenti. LV. Aximum &velut radicale discrimen ingeMniorum, quoad Philosophiam &Scientias, illud est; quòd alia ingenia sint fortiora, &aptiora ad notandas rerum differentias; alia, ad notandas rerum similitudines. Ingenia enim constantia &acuta, figere contemplationes, &morari, &haerere in omni subtilitate differentiarum possunt: Ingenia autem sublimiâ, &discursiua, etiam tenuißimas, &catholicas rerum similitudines, &agnoscunt, &componunt: Vtrumque autem ingenium facilè labitur in excessum, prensando aut gradus rerum, aut vmbras. LVI. )Eperiuntur ingenia alia in admirationem AntiNquitatis, alia in amorem &lexum Nouitatis effusa; pauca verò ejus temperamenti sunt, vt modum tenere poßint, quin aut quae rectè posita sunt ab Antiquis conuellant, aut ea contemnant, quae rectè afferuntur à Nouis. Hoc verò magno scientiarum &Philosophiae detrimento sit, quùm studia potiùs sint Antiquitatis &Nouitatis, quàm iudicia: Veritas autem non a foelicitate temporis alicuius, quae res varia est; sed à lumine Naturae &Experientiae, quod aeternum est, petenda est. Jtaque abneganda sunt ista studia; &videndum, nè intellectus ab illis ad consensum abripiatur.