Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 71
Unproofread scanNot analysed yet
Nostra verò inueniendi Scientias ea est ratio, vt non multùm ingeniorum acumini &robori relinquatur; sed quae ingenia &Intellectus ferè exaequet. Quemadmodum enim ad hoc vt linea recta fiat, aut circulus perfectus describatur, multùm est in constantià &exercitatione manûs, si fiat ex vi manùs propriâ; sin autem adhibeatur regula, aut circinus, parùm aut nihil; omninò similis est nostra ratio. Licèt autem confutationum particularium nullus sit vsus: de sectis tamen &generibus huiusmodi theoriarum nonnihil dicendum est; atque etiam paulò pòst de signis exterioribus, quòd se malè habeant: &postremò de causis tantae infoelicitatis, &tam diuturni &generalis in errore consensùs: vt ad vera minùs difficilis sit aditus, &Intellectus humanus volentiùs expurgetur, &Idola dimittat. LXII. Dola Theatri siue Theoriarum, multa sunt, &K multò plura esse possunt, &aliquandò fortasse erunt. Nisi enim, per multa iam saecula, hominum ingenia circa religionem &Theologiam occupata fuissent; atque etiam Politiae Ciuiles (praesertìm Monarchiae) ab istiusmodi nouitatibus, etiam in contemplationibus, essent auersae, vt cum periculo &detrimento fortunarum suarum in illas homines incumbant, non solùm praemio destituti, sed etiam contemptui &inuidiae expositi; complures aliae proculdubiò Philosophiarum &Theoriarum sectae, similes illis quae magnâ varictate olim apud Graecos floruerunt, introductae fuissent.