Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 72
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodùm enim super Phaenomena aetheris, plura Themata Coeli confingi possunt; similitèr, &multò magis super Phaenomena Philosophiae fundari possunt &constitui varia dogmata. Atque huiusmodi Theatri fabulae habent e. iàm illud, quod in Theatro Poetarum vsu venit: vt narrationes fictae ad Scenam, narrationibus ex historiâ veris concinniores sint, &elegantiores, &quales quis magìs veliet. In genere autem, in materiam Philosophiae sumitur aut multum ex paucis, aut parùm ex multis; vt vtrinquè Philosophia, super experientiae &naturalis historiae nimis angustam basin fundata sit, atque ex paucioribus quàm par est, pronunciet. Rationale enim genus philosophantium ex experientiâ arripiunt varia &vulgaria, eáque nequè certò comperta, nec diligentèr examinata &pensitata; reliqua in meditatione, atque ingenij agitatione ponunt. Est &aliud genus Philosophantium, qui in paucis experimentis sedulò &accuratè elaborarunt, atque inde Philosophias educere &consingere ausi sunt; reliqua miris modis ad ea detorquentes. Est &tertium genus eorum, qui Theologiam &traditiones ex fide &veneratione immiscent; inter quos vanitas nonnullorum, ad petendas &deriuandas Scientias, à Spiritibus scilicèt &Genijs, deflexit; ità vt stirps errorum, &Philosophia falsa, genere triplex sit: Sophistica, Empirica, &Superstitiosa. Primi LXIII. Rimi generis exemplum in Aristotele maximè Econspicuum est, qui Philosophiam Naturalem Dialecticâ suà corrupit; quum Mundum ex Categorijs effecerit; animae humanae, nobilißimae subsi antiae, genus ex vocibus secundae intentionis tribuerit; negotium densi &rari, per quod corpora subeunt maiores &minores dimensiones siue spatia, per frigidam distinctionem Actus &Potentiae transegerit: motum singulis corporibus vnicum &proprium, &si participent ex alio motu, id aliundè moueri, asseruerit, &innumera alia pro arbitrio suo, Naturae rerum imposuerit: magìs vbiquè sollicitus quomodò quis respondendo se explicet, &aliquid reddatur in verbis positiuum, quàm de internâ rerum veritate; quod etiàm optimè se ostendit in comparatione Philosophiae eius, ad alias philosophias, quae apud Graecos celebrabantur.