Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 75
Unproofread scanNot analysed yet
quia mente iam praeuidemus &auguramur, si quando homines, nostris monitis excitati, ad experientiam se seriò conculerint (valere iußis doctrinis Sophisticis, tùm demùm propter praematuram &praeproperam Intellectùs festinationem, &saltum, siue volatum ad generalia, &rerum principia, fore vt magnum ab huiusmodi Philosophijs periculum immineat; cui malo etiam nunc obuiam ire debemus. LXV T Corruptio Philosophiae ex Superstitione, &Aheologia admistâ, latiùs omnino patet, &plurimum mali infert, aut in Philosophias integras, aut in earum partes. Humanus enim Intellectus non minùs impreßionibus Phantasiae est obnoxius, quàm impressionibus vulgarium notionum. Pugnax enim genus Philosophiae &Sophisticum, illaqueat Intellectum: at illud alterum phantasticum, &tumidum, &quasi Poeticum, magis blanditur Intellectui. Inest enim homini quaedam Intellectus ambitio, non minor quàm Voluntatis; praesertim in ingenijs altis &eleuatis. Huius autem generis exemplum inter Graecos illucescit, praecipuè in Pythagora, sed cum Superstitione magis craßà &onerosà coniunctum; at periculosiùs, &subtiliùs in Platone, atque eius scholâ. Fnuenitur etiàm hoc genus mali in partibus Philosophiarum reliquarum, introducendo formas abstractas, &causas finales, &causas primas; omittendo saepißim è medias &byiusmodi. Huic autem rei summa adhibenda est cautio. Peßima enim res est errorum Apotheosis, &propeste Intellectûs habenda est, si vanis accedat vencratio. Huic autem vanitati, nonnulli ex modernis summâ leuitate ità indulserunt, vt in primo capitulo Geneseos, &in libro Iob, &alijs Scripturis sacris, Philosophiam naturalem fundare conati sint; inter Lic I. inter viua quaerentes mortua. Tantoque magìs haec vanitas inh benda venit, &coercenda, quia ex Diuinorum &Humanorum male-sanà admistione non solùm educitur Philosophia phantastica, sed etiam Roligio haeretica. Jtaquè salutare admodùm est, si mente sobriâ, fidei tantùm dentur, quae fidei sunt. UMM 2, LXVI. T de malis authoritatibus Philosophiarum, quae Eaut in Vulgaribus notionibus, aut in paucis