Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 74
Unproofread scanNot analysed yet
Ille enim priùs decreuerat, neque experientiam ad constituenda Decreta &Axiomata ritè consuluit; sed postquàm pro arbitrio suo decreuisset, experientiam ad sua placita tortam circumducit, &captiuam; vt hoc etiam nomine magis accusandus sit, quam sectatores eius moderni (scholasticorum Philosophorum genus) qui experientiam omninò deseruerunt. LXIV. TPhilosophiae genus Empiricum placita maAgis deformia &monstrosa educit, quàm Sophisticum aut rationale genus; quia non in luce notionum vulgarium, (quae licet tenuis sit &superficialis, tamen est quodammodò vniuersalis, &ad multa pertinens sed in paucorum experimentorum angustijs &obscuritate fundatum est. Itaquè talis Philosophia, illis qui in huiusmodi experimentis quotidiè versantur atquè ex ipsis phantasiam contaminarunt, probabilis videtur, &quasi certa; caeteris, incredibilis &vana. Cuius exemplum notabile est in Chymicis, eorumquè dogmatibus; alibi autem vix hoc tempore inuenitur, nisi fortè in Philosophiâ Gilberti. Sed tamen circa huiusmodi Philosophias cautio nullo modo praetermittenda erat.