Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 79
Unproofread scanNot analysed yet
Neque minus etiam malum est, quòd in Philosophijs &contemplationibus suis, in Principijs rerum atque Vitimitatibus naturae inuestigandis, &tractandis, opera insumatur; cùm omnis vtilitas &facultas operandi, in medijs consistat. Hinc fit, vt abstrahere NNaturam homines non desinant, donec ad materiam potentialem &informem ventum fuerit; nec rursus secare ? Caturam desinant, donec peruentum fuerit ad Atonum, quae, etiamsi vera essent, tamen ad iuuandas hominum fortunas parùm possunt. LXVII. nda est etian: cautio Intellectui, de intempeErantijs Philosophiarum, quoad assensum praebendum aut cohibendum; quia huiusmodi intemperantiae videntur Idola figere, &quodammodò perpetuare, nè detur aditus ad ea summouenda. Duplex autem est excessus: Alter eorum, qui facilè pronunciant, &scientias reddunt positiuas &Magistrales; Alter eorum, qui Acatalepsiam introduxerunt, &inquisitionem vagam sine termino; quorum primus Intellectum deprimit, alter eneruat. Nam Aristotelis Philosophia, postquàm caeteras Philosophias (more Ottomanorum erga fratres suos) pugnapronuncibus confutationibus contrucidasset; de singulis ciauit; &ipse rursùs quaestiones ex arbitrio suo subornat, deindè conficit; vt omnia certa sint &decreta; quod etiam apud succeßiones suas valet, &in vsu est.