Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 80
Unproofread scanNot analysed yet
At Platonis schola Acatalepsiam introduxit, primò tanquàm per iocum &ironiam, in odium veterum Sophistarum, Protagorae, Hippiae, &reliquorum, qui nihil tàm verebantur, quàm nè dubitare de re aliqua viderentur. At noua Academia Acatalepsiam dogmatizauit, &ex professo tenuit. Quae licèt honestior ratio sit, quàm pronunciandi licentia, quùm ipsi pro se dicant, se minimè confundere inquisitionem, vt Pyrrho fecit, &Ephectici, sed habere quod sequantur vt probabile, licèt non habeant quod teneant vt verum: tamen postquàm animus humanus de veritate inueniendà semel desperauerit. omninò omnia fiunt languidiora: Ex quo sit, vt deflectant homines potiùs ad amoenas disputationes &discursus, &rerum quasdam peragrationes, quàm in seueritate inquisitionis se sustineant. Verùm quod à principio diximus, &perpetuò agimus, sensui &intellectui humano, eorumque infirmitati authoritas non est deroganda, sed auxilia praebenda. LXVIII. Tque de Idolorum singulis generibus, eorumque Rapparatu iàm diximus; quae omnia constanti &solenni decreto sunt abneganda, &renuncianda, &Intellectus ab ijs omninò liberandus est, &expurgandus.