Latin
FRANCISCVS VERVLAM
Bacon, Instauratio magna 8
Unproofread scanNot analysed yet
NCISCI FRAl DE VERVLAMIO, INSTAVRATIO MAG NA. PRAEFATIO. De statu Scientiarum, quòd non sit foelix, aut maiorem in modum auctus; quodque alia omninò, quàm prioribus cognita fuerit, via aperienda sit Intellectui humano; &alia comparanda auxilia, vt mens suo iure in rerum Naturam vti possit. Identur nobis homines, nec opes, nec vires suas benè nosse: verum de illis, maiora quàm par est, de his, minora credere. Ita fit, vt aut artes receptas insanis pretijs aestimantes, nil ampliùs quaerant: aut seipsos vires suas in leuioribus consuplus aequo contemnentes, mant; in ijs, quae ad summam rei faciant, non experiantur. Quare sunt &suae Scientijs Columnae, tanquam fatales; cum ad vlteriùs penetrandum, homiaes nec desiderio, nec spe excitentur.