Latin
FRANCISCVS VERVLAM
Bacon, Instauratio magna 9
Unproofread scanNot analysed yet
Atque, cùm opinio copiae, inter maximas causas inopiae sit: quùmque ex fiducià praesentium vera auxilia negligantur in posterum; ex vsu est, &planè ex neceßitate, vt ab illis quae adhuc inuenta sunt, in ipso operis nostri limine (idque relictis ambagibus, &non dißimulanter) honoris &admirationis excessus tollatur, vtili monito, ne homines eorum aut copiam, aut vtilitatem, in maiùs accipiant, aut celebrent. Nam si quis in omnem illam librorum varietatem, quà Artes &Scientiae exultant, diligentiùs introspiciat, vbique inueniet eiusdem rei repetitiones infinitas, tractandi modis diuersas, inuentione praeoccupatas; vt omnia primo intuitu numerosa, facto examine, pauca reperiantur. Et de vtilitate apertè dicendum est; Sapientiam istam, quam a Graecis potissimum hausimus, pueritiam quandam Scientiae videri, atque habere quod proprium est puerorum; vt ad garriendum prompta, ad generandum inualida &immatura sit. Controuersiarum enim ferax, operum effoeta est. Adeò vt Fabula illa de Scylla, in literarum statum, qualis habetur, ad viuum quadrare videatur, quae virginis os &vultum extulit, ad vterum verò monstra latrantia succingebantur &adhaerebant. Ita habent &Scientiae, quibus insueuimus, generalia quaedam blandientia, &speciosa; sed cum ad particularia ventum sit, veluti ad partes generationis, vt fructum &opera ex se edant, tum contentiones &oblatrantes disputationes exoriuntur, in quas desinunt, &quae partus locum obtinent. Praetereà, si huiusmodi Scientiae plane res mortua non essent, id minimè videtur euenturum fuisse, quod per multa iam saecula vsu venit; vt illae suis immotae ferè haereant vestigijs, nec incrementa genere humano digna sumant: eò vsque, vt saepenumero non solùm assertio maneat assertio, sed etiam quaestio maneat quaestio, &per disputationes non soluatur, sed figatur, &alatur: omnisque traditio &succeßio disciplinarum repraesentet &exhibeat personas Magistri &Auditoris, non Jnuentoris, &eius qui inuentis aliquid eximium adijciat.