Latin
LXXIII
Bacon, Instauratio magna 86-2
Unproofread scanNot analysed yet
LXXIII. Nter Signa, nullum magis certum aut nobile est, X quam quod ex fructibus. Fructus enim &Opera inuenta, pro veritate Philosophiarum velut sponsores &sideiussores sunt. Atque ex Philosophijs istis Graecorum &deriuationibus earum per particulares Scientias, iam per tot annorum spatia, vix vnum Experimentum adduci potest, quod ad hominum statum leuandum &iuuandum spectet: &Philosophiae speculationibus ac dogmatibus verè acceptum referri poßit.