Latin
86
Bacon, Instauratio magna 86
Unproofread scanNot analysed yet
Regionum verò tractuumque mundi exiguam partem nouerant; cùm omnes Hyperboreos, Scythas: omnes Occidentales, Celtas indistinctè appellarent: nil in Africâ vltra citimam Aethiopiae partem, nil in Asia vltrà Gangem; multò minùs Noui Orbis prouincias, ne per auditum sanè aut famam aliquam certam, &constantem nossent: imò &plurima climata &zonae, in quibus populi infiniti spirant °unt, tanquam inhabitabiles ab illis pronuntiata sint: quinetiam peregrinationes Democriti, Platonis, Pythagorae, non longinquae profectò, sed potiùs suburbanae, vt magnum aliquid celebrarentur. Nostris autem temporibus &Nqui Orbis partes complures, &Veteris Orbis extrema vndique innotescunt: &in infinitum, Experimentorum cumulus excreuit. Quare si ex Natiuitatis aut geniturae tempore (Astrologorum more) signa capienda sint, nil magni de istis Philosophijs significari videtur.