Latin
LXXIII
Bacon, Instauratio magna 88
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque si istae Doctrinae planè instar Plantae à stirpibus suis reuulsae non essent, sed vtero Naturae adhaererent, atque ab eádem alerentur, id mimmè euenturum fuisset, quod per annos bis mille iam fieri videmus: nempè, vt Scientiae suis haereant vestigijs, &in eodem ferè statu maneant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint; quin potiùs in primo Authore maximè floruerint, &deinceps declinauerint. In Artibus autem Mechanicis, quae in Naturâ &Experientiae luce fundatae sunt, contrà euenire videmus: quae (quamdiù placent) veluti spiritu quodam repletae, continuò vegetant &crescunt; primò rudes, deinde commodae, posteà excultae, &perpetuò auctae. LXXV. Tiam aliud Signum capiendum est; (si modò Sig. Eni appellatio huic competat; cùm potiùs Testimonium sit, atque adeò testimoniorum omnium validissimum;) hoc est, propria Confeßio Authorum, quos homines nunc sequuntur. Nam &illi qui tanta fiduciâ de rebus pronuntiant, tamen per interualla cùm ad se redeant, ad querimonias de Naturae subtilitate, Rerum obscuritate, Humani ingenij infirmitate, se conuertunt.