Latin
LXXIII
Bacon, Instauratio magna 89
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc verò si simplicitèr fieret; alios fortasse, qui sunt timidiores, ab vlteriori inquisitione deterrere, alios verò, qui sunt ingenio alacriori &magis fidenti, ad vlteriorem progressum acuere &incitare poßit. Verùm non satis illis est, de se confiteri, sed quicquid sibi ipsis aut Magistris suis incognitum aut intactum fuerit, id extra terminos Poßibilis ponunt; &,tanquam ex arte, cognitu aut factu impoßibile pronuntiant: summâ superbiâ &inuidiâ suorum Inuentorum infirmitatem, in Naturae ipsius calumniam, &aliorum omnium desperationem vertentes. Hinc schola Academiae nouae, quae Acatalepsiam ex professo tenuit, &homines ad sempiternas tenebras damnauit. Hinc opinio, quòd Formae siue verae rerum Differentiae (quae reuerà sunt leges Actus puri) inuentu impossibiles sint, &vltra hominem. Hinc opiniones illae in Actiuâ &Operatiuâ parte; Calorem Solis &Ignis toto genere differre; nè scilicèt homines putent se per opera Ignis, aliquid simile ijs, quae in Naturâ fiunt, educere &formare posse. Hinc illud: Compositionem tantùm opus Hominis, Mistionem verò opus solius Naturae esse: nè scilicet homines sperent aliquam ex arte Corporum naturalium generationem aut transformationem. Jtaque ex hoc signo homines sibi persuaderi facilè patientur, nè cum dogmatibus non solùm desperatis, sed etiam desperationi deuotis, fortunas suas &labores misceant. LXXVI. TEque illud Signum praetermittendum est; quòd Ntanta fuerit inter Philosophos olim dissensio, &Scholarum ipsarum varietas: Quod satis ostendit, viam à Sensu ad Intellectum non benè munitam fuisse. cùm eadem materia Philosophiae (Natura scilicet rerum) in tam vagos &multiplices errores abrepta fuerit &distracta. Atque licèt hisce temporibus dissensiones &doomatum diuersitates circa Principia ipsa, &Philosophias integras, vt plurimùm extinctae sint; tamen circa partes Philosophiae, innumerae manent quaestiones &controuersiae: vt planè appareat, neque in Philosophijs ipsis, neque in modis Demonstrationum aliquid certi aut sani esse.