Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 91-2
Unproofread scanNot analysed yet
LXXVIII. TAm verò veniendum ad Causas errorum, &tam Adiuturnae in illis per tot saecula morae; quae plurimae sunt &potentißimae: vt tollatur omnis admiratio, haec quae ad ducimus, homines hucusque latuisse &fugisse; &maneat tantùm admiratio, illa nunc tandem alicui mortalium in mentem venire potuisse, aut cogitationem cuiuspiam subijsse: quod etiam (vt nos existimamus) Foelicitatis magis est cuiusdam, quam excellentis alicuius Facultatis; vt potiùs pro Temporis partu haberi debeat, quàm pro partii Ingenij. Primò autem tot saeculorum numerus, verè rem reputanti, ad magnas angustias recidit.