Latin
LXXVII
Bacon, Instauratio magna 91
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si fuisset ille verus Consensus, &latè patens, tantùm abest, vt Consensus pro verâ &solidâ Authoritate haberi debeat, vt etiam violentam praesumptionem inducat in contrarium. Peßimum enim omnium est augurium quod ex Consensu capitur in rebus Intellectualibus: exceptis Diuinis &Politicis, in quibus suffragiorum jus est. Nihil enim multis placet, nisi imaginationem feriat, aut Intellectum vulgarium notionum nodis astringat, vt supra-dictum est. Itaquè optimè traducitur illud Phocionis, à Moribus ad Intellectualia; Vt statim se examinare debeant homines, quid errauerint, aut peccauerint; si multitudo consentiat &complaudat. Hoc Signum igitur ex auersißimis est. Itaquè quòd Signa veritatis &sanitatis Philosophiarum &Scientiarum, quae in vsu sunt, malè se habeant; siue capiantur ex Originibus ipsarum, siue ex Fructibus, fiue ex Progreßibus, siue ex Confeßionibus Authorum, siue ex Consensu; iam dictum est.