Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 93
Unproofread scanNot analysed yet
Atque haec ipsa nihilominùs pro magnà Scientiarum matre haberi debet. Omnes enim Artes &Scientiae ab hac stirpe reuulsae, poliuntur fortasse, &in vsum effinguntur; sed nil admodùm crescunt. At manifestum est, postquàm Christiana fides recepta fuisset &adoleuißet, longè maximam ingeniorum praestantißimorum partem ad Theologiam se contulisse; atque huic rei &lißima praemia proposita, &omnis generis adiumenta copiosißimè subministrata fuiße: Atque hoc Theologiae studium praecipuè occupasse tertiam illam partem siue periodum temporis apud nos Europaeos Occidentales; eò magis, quòd sub idem ferè tempus &literae florere, &controuersiae circà Ręligionem pullulare coeperint. At aeuo superiori, durante periodo illà secundâ apud Romanos, potißimae Philosophorum meditationes &industriae in Morali Philosophiâ (quae Ethnicis vice Theologiae erat) occupatae &consumptae fuerunt: Etiam summa ingenia illis temporibus vt plurimùm ad res Ciuiles se applicuerunt, propter magnitudinem Imperij Romani, quod plurimorum hominum operà indigebat.