Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 94
Unproofread scanNot analysed yet
At illa aetas, quâ Naturalis Philosophia apud Graecos maximè florere visa est, particula fuit Temporis minimè diuturna; cùm &antiquioribus temporibus septem illi qui Sapientes nominabantur, omnes (praeter Thaletem ad Moralem Philosophiam &Ciuilia se applicuerint; &posterioribus temporibus postquàm Socrates Philosophiam de coelo in terras deduxißet, adhuc magis inualuerit Moralis Philosophia, &ingenia hominum à Naturali auerterit. At ipsißima illa periodus temporis, in quâ inquisitiones de Naturâ viguerunt, contradictionibus &nouorum placitorum ambitione corrupta est &inutilis reddita. Itaque quandoquidèm per tres istas periodos, Naturalis Philosophia maiorem in modum neglecta aut impedita fuerit, nil mirum si homines parùm in eâ re profecerint, cùm omninò aliud egerint. LXXX. Ccedit &illud, quòd Naturalis Philosophia Ain ijs ipsis viris qui ei incubuerint, vacantem &integrum hominem, pra sertim his recentioribus temporibus, vix nacta sit: nisi fortè quis Monachi alicuius in cellulâ, aut Nobilis in villulâ lucubrantis, exemplum adduxerit: Sed facta est demùm Naturalis Philosophia instar transitûs cuiusdam &ponti-sternij ad alia. Atque magna ista Scientiarum ater mirâ indignitate ad officia Ancillae detrusa est; quae Medicinae aut Mathematicis operibus ministret, &rursus quae adolescentium immatura ingenia lauet &imbuat velut tincturâ quadam primâ, vt aliam posteà foeliciùs &commodiùs excipiant. Interim nemo expectet magnum progressum in Scientijs, (praesertim in parte earum Operatiuâ) nisi Philosophia Naturalis ad Scientias particulares producta fuerit, &Scientiae particulares rursùs ad Naturalem Philosophiam reductae.