Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 95
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc enim sit, vt Astronomia, Optica, Musica, plurimae Artes Mechanicae, atque ipsa Medicina, atque (quod quis magis miretur) Philosophia Moralis &Ciuilis, &Scientiae Logicae nil fere habeant altitudinis in profundo; sed per superficiem &varietatem rerum tantùm labantur: quia postquàm particulares istae Scientiae dispertitae &constitutae fuerint, à Philosophiâ Naturali non ampliùs alantur; quae ex fontibus &veris contemplationibus, Motuum, Radiorum, Sonorum, Texturae, &Schematismi Corporum Affectuum, &prehensionum Intellectualium, nouas vires &augmenta illis impertiri potuerit. Itaque minimè mirum est si Scientiae non crescant, cùm a radicibus suis sint separatae. LXXXI. Vrsus se ostendit alia causa potens. &magna, Rcur Scientiae parùm promouerint. Ea verò haec est; quòd fieri non poßit, vt rectè procedatur in curriculo, vbi ipsa Meta non rectè posita sit, &defixa. Meta autem Scientiarum vera &legitima, non alia est, quàm vt dotetur vita humana nouis Inuentis, &copijs.