Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 99
Unproofread scanNot analysed yet
diù ac multùm versetur: praesertim quùm huiusmodi res ad inquirendum laboriosae, ad meditandum ignobiles, ad dicendum asperae, ad practicam illiberales; numero infinitae, &subtilitate tenues esse soleant. Jtaquè iam tandem huc res redijt, vt via vera non tantùm deserta, sed etiam interclusa &obstructa sit; fastiditâ Experientiâ, nedùm relictà, aut malè administratâ. LXXXIV. Vrsus verò homines à progressu in Scientijs detiSnuit &ferè incantauit Reuerentia Antiquita. tis, &virorum, qui in Philosophiâ magni habiti sunt, authoritas, atquè deindè Consensus. Atquè de Consensu superiùs dictum est. De Antiquitate autem, opinio quam homines de ipsa fouent, negligens omninò est, &vix verbo ipsi congrua. Mundi enim senium &grandaeuitas pro Antiquitate verè habenda sunt; quae temporibus nostris tribui debent, non iuniori aetati undi, qualis apud Antiquos fuit. Illa enim aetas respectu nostri, antiqua &maior. respectu mundi ipsius, noua &minor fuit: Atque reuerà quemadmodùm maiorem rerum humanarum notitiam, &maturius iudicium, ab homine sene expectamus, quàm à Iuuene, propter Experientiam, &rerum quas vidit, &audiuit, &cogitauit, varietatem &copiam: eodem modo &à nostrà aetate (si vires suas noßet, &experiri, &intendere vellet maiora multò quam à priscis temporibus expectari par est vtpotè aetate Mundi grandiore, &infinitis experimentis &obseruationibus aucta &cumulata.