Latin · ~8 min
Lines 1.145-1.146
Bacon, SERMONES FIDELES 1.145-146
Not analysed yet
3. Fidem illis nimiam ne adhibeas qui prae se ferunt contemptum divitiarum. Etenim opes despiciunt qui desperant. Neque invenies usquam tenaciores ubi incipient ditescere. Ne sis in minutis tenax. Divitiae alas habent, et aliquando ex sese avolant, aliquando emittendae sunt ut ampliores congregent. Opes suas moribundi relinquunt aut usui publico aut liberis, cognitis, et amicis. In utroque genere legationes paulo moderatiores melius cedunt. Divitiae magnae haeredi relictae aves rapaces undique ad eas convolare invitant, nisi haeres fuerit aetate et iudicio confirmatior. Similiter fundationes gloriosae et splendidae in usus publicos sunt instar sacrificiorum sine sale, et nihil aliud quam dealbata eleemysonarum sepulchra, quae ab intus cito corrumpentur et putrefient. Itaque dona tua magnitudine ne metiaris, sed commoditate, et ad debitam mensuram redigas. Neque opera charitatis in mortem usque differas. Etenim si quis recte rem aetimet, qui id facit ex alieno potius donat quam e proprio.
XXXV. [=English XXXVI] DE AMBITIONE
1. Ambitio choleram refert, quod genus humoris activos, vehementes, alacres, et promptos reddit, nisi obstructionem patiatur. Quod si obstructione concludatur adeo ut libere permeare non possit, fit adusta, et inde maligna et venenosa. Similiter ambitiosi, si in ambitu et petitione sua repulsas non patiantur sed semper sint in progressu, polypragmones potius sunt quam periculosi. Sin in cupiditatibus fraenuntur et subinde frustrentur, malevolentiam et invidiam in corde fovent, et iniquo prorsus oculo tum res tum homines intuentur, ac tum demum in sinu laetantur cum res male cedant. Qui autem animi affectus cum servis regum aut rerumpublicarum pessime congruit. Bonum itaque principibus fuerit (si ambitiosis utantur) ita rem disponere ut perpetuo directi, nunquam retrogradi sint. Quod quia sine praeiudicio fieri non potest, melius esset ab huiusmodi ingenii hominibus omnino abstinere. Etenim si ipsi cum servitio suo non assurgant, operam dabunt ut servitium suum cum ipsis corruat. Verum, quia modo diximus ambitiosos non adhibendos nisi urgente necessitate, operae pretium fuerit iam dicere quibus in casibus necessarius sit eorum usus.