Latin · ~8 min
Lines 1.147-1.148
Bacon, SERMONES FIDELES 1.147-148
Not analysed yet
2. Imperatores et duces in bello boni, utcunque ambitiosi sint, omnino recipiendi. Etenim utilitas ipsorum ut praeficiantur caetera compensat. Militem autem deligere qui ambitione vacet perinde est acsi calcaribus eum spolies. Quin et alter usus ambitiosorum est, ut umbellae loco principibus sint contra invidiam et periculum. Nemo enim eas partes subibit nisi sit instar columbae occaecatae, quae ideo in sursum volat quia circumspicere non potest. Est etiam alius usus ambitiosorum non parvus, ut praegrandibus alas amputent, et eorum potentiam labefactent. Quemadmodum Macronem Tiberius adhibuit ad deiiciendum Seianum.
3. Quandoquidem igitur in casibus memoratis necessarii sint, superest ut ostendamus qua ratione sint froenandi et coercendi ut minus ab illis impendeat periculi. Perniciosi minus sint si natalibus ignobiles quam si nobiles, si ingenio paulo truciores et asperiores quam si gratiosi et populares, denique si nuper honoribus admoti quam si veteratores facti sint et in honoribus suis muniti. Signum infirmi animi in principibus a plerisque ducitur si gratiosos et intimos sibi adiungant. Attamen, si verum dicendum est, non aliud reperitur remedium praestantius contra potentiam nimiam procerum aut magistratuum. Siquidem quando iuvandi et nocendi potestas penes gratiosum residet, vix fiet ut alius aliquis ex proceribus magnopere potentia turgeat. Alia ratio ambitiosos coercendi non mala est, si per alios aeque ambitiosos et protervos librentur. Sed tum opus est consiliariis aliquibus moderatioribus, qui partes medias teneant, ne factiones omnia pessundent. Etenim absque illa saburra navis vacillabit unus. Saltem allicere poterint principes et animare aliquos humilioris conditionis qui ambitiosorum veluti flagella sint. Quantum ad ingenerandam illam in ambitiosis opinionem, ut se ruinae proximos putent atque eo modo contineantur, si meticulosi fuerint, bene forsitan cedet; sin animosi et audaces, praecipitabit conatus et machinationes eorum, neque est sine periculo. Quid si necessitas flagitet ut revera deiiciantur, neque id simul et subito facere tutum foret. Optimum erit favoribus et repulsis eos alternis excipere, unde attoniti et confusi haereant nescientes quid expectent, et veluti intra sylvam ambulent.