Latin · ~14 min
Lines 1.172-1.173
Bacon, SERMONES FIDELES 1.172-173
Not analysed yet
3. Quoniam autem odor florum spirans in aere (ubi undulat more modulationis musicae)� gratior multo est quam si eos decerpas manu, ideo nihil magis confert ad delectationem illam quae ex odore florum percipitur quam nosse eos flores et plantas quae adhuc crescentes, nec avulsae, maxime emittunt auras suaves et aerem odore perfundunt. Rosae tam pallidae quam rubreae dum crescunt odoris sui sunt tenaces, nec aerem tingunt. Adeo ut iuxta sepem earum ambulans nihil odoris percipies, etiamsi hoc experiaris tempore roris matutini. Laurus itidem dum crescit odoris parum emittit, neque etiam rosmarinus aut amaracus. Id quod ante omnia suavissimo odore aerem crescens imbuit est viola, praecipue alba, flore multiplici, quae bis quotannis floret, medio Aprilis et sub finem Augusti. Ei proxime accedit rosa moschata. Tum folia fragariae marcescentis quae halitum emittunt plane cardiacum. Tum flores vitis qui apparent in racemis noviter protrusis ad instar pulveris, qualis est in caule plantiginis. Tum rubus odoratus. Tum parietaria lutea, quae gratissimum edit odorum sata iuxta fenestras conclavis aut cubiculi in imo solario siti. Tum cariophyllatae, tam minores quam maiores. Tum flores tiliae. Tum periclymeni flores eminus locati. Tum flores lavendulae. De floribus fabae non loquor, quoniam campestres sunt. At ea quae aeream iucundissimo odore perfundunt, sed non nisi calcata aut contusa, sunt tria, pimpinella, serpillum, et mentha aquatica. Itaque ambulacra integra his sunt conserenda ut odorem eorum calcando exprimas.
4. Horti contentum (loquor autem de hortis regiis, sicut feci de aedificiis) haud minus triginta iugerum esse debet, atque illud in tres partes dividi convenit: graminetum in introitu, fruticetum sive eremum in exitu, et hortum praecipuum in medio, praeter ambulacra utrinque ad latera. Mihi quidem placet quatuor iugera gramineto assignari fruticeto, bis quatuor ad ambulacra ad latera, et horto praecipuo duodecim. Oblectamentum ex gramineto duplex est: primum quidem oculis, quibus nihil iucundius est quam gramen subinde tonsum et virescens, alterum quiniam in medio orbita purganda est qua iri possit versus frontispicium sepis magnificae quae hortum praecipuum includat. At quoniam orbita ista longa erit, neque in magnis ardoribus anni aut diei umbra hortis emenda est ambulatione per graminetum exposito sole, ideo ambulacra obtecta, duodecim pedes alta, ex opere lignario utrinque ad latera gramineti extruenda sunt per quae hortuum introire possis in umbra continua. Quantum autem ad schemata et figuras ex varii coloris terra distinctas quae subiaceant fenestris aedificii, nugae plane sunt. Saepius videas in placentis talia. Figura quadrata horto optime convenit, quam undique sepi pulcherrima et arcuata claudi oportet. Arcus extollantur super columnas ex opere lignario pedes decem alti, lati sex. Spatia autem inter columnas eiusdem dimensionis sint cum latitudine arcus. Supra arcus fit sepes continuata pedes quatuor alta ex opere itidem lignario, et haec supra sit turricula in summitate arcus cuiusque extructa, cuius interior capacitas sufficiat avicularum caveae excipiendae. Et supra interstitia arcuum collocentur aliae aliquae figurae inauratae continentes lamellas vitri colorati quibus varie ludant radii solares. Hanc autem sepem intelligo supra aggerem, haud praecipitem quidem sed mediocriter declivem, sex pedes altum, totum floribus consitum, erigendam esse. Intelligo etiam ut haec quadra horti non totam soli latitudinem occupet, sed satis spatii, variis ambulacris conficiendis, utrinque ad latera relinquat, in quae obtecta illa gramineti ambulacra de quibus diximus deducant. Verum ad introitum et exitum horti huiusmodi ambulacra cum sepibus omnino omittenda sunt. In introitu quidem, ne conspectum amoenae illius sepis a gramineto impediat, in exitu autem, ne prospectum fruticeti per arcus intercipiat.