Latin · ~10 min
Lines 1.174-1.175
Bacon, SERMONES FIDELES 1.174-175
Not analysed yet
5. Dispositionem soli intra claustrum sepis variandam ad placitum relinquo, hoc interim monens, ut quaecunque ea tandem sit, nimis curiosa et operosa ne sit. Imagines excisas ex iunipero vel alia materia hortensi non probo, puerelia sunt ista. Humiles sepiculae rotundae instar fimbriarum, cum pyramidis parvulis, placent. Columnas etiam et pyramides altas ex opere lignario in aliquibus locis sparsas, sepibus vestitas, recipio. Ambulacra ampla et spatiosa esse volo. Ambulacra angustiora et obtectiora ad latera summovenda sunt, neutiquam vero in pomaerio horti praecipui collocanda. Consulerem etiam ut in medio horti set monticellus pulcher cum tribus ascensus ordinibus et tribus ambulacris eius latitudinis ut quatuor una ambulare possint. Et haec insuper ambulacrae perfecte circularia esse suadeo, absque figuris propugnaculorum. Altitudo autem monticelli triginta pedum esto, atque in vertice domicellus elegans extruatur cum caminis venuste ordinatis et absque multo vitro.
6. Fontes quod attinet, magno sunt illi ornamento et refrigero. Sed stagna et piscinae exulent. Hortum enim insalubrem reddunt et scatentem muscis, ranis, et similibus. Fontes duorum generum intelligio, unum qui aquam salientem verset et dispergat cum crateribus suis, alterum nitidum aquae purae receptaculum, quadratum pedum triginta vel quadraginta, illime, sine coeno aut piscibus. Quod primum, imagines inauratae sed marmoreae quae in usu sunt ornamento esse recte possunt. Sed in eo genere cardo rei est ita aquam regere ut perpetu fluat, nec consistat aut in cratere aut in cisterna, ita ut quiete non sit deoclor, versa aut in viridem aut rubrum aut huiusmodi, neque muscum colligat aut putredinem. Etiam manu purganda est quotidie ut maneat limpida. Itidem gradus aliqui ascensus ad fontem, et pavimentum circa eum elegans decori sunt. Illud alterum fontis genus, quod balneum sive lavacrum dici potest, multum ornatus et curiositatis recipere potest, quibus non immoramur. Veluti, ut fundum sit imaginibus decoratum, latera quodque, simul hinc inde vitro variorum colorum, et huiusmodi corporibus politis et radiantibus splendens, circumdatum etiam clausura humilium statuarum. Sed maximum est illud, cuius in priore genere fontium mentionem fecimus. Nimirum ut aqua sit in perpetuo motu. Aqua scilicet, quae balneo superior sit nutrita, per canales venustos inducta, et rursus per tubas subter terram aequalis dimensionis, ne aqua diutius consistat, educta. Verum quoad curiosas inventiones arcuandi aquas sine earum effusione, et eas effingendi in varias formas (plumarum, poculorum vitreorum canopaeorum, campanarum, et similium), etiam rupes artificiosas et huiusmodi. Sunt illa quidem spectatu iucunda, sed nihil ad salubritatem aut suavitatem.