Latin · ~10 min
Lines 1.281-1.187
Bacon, SERMONES FIDELES 1.281-187
Not analysed yet
LIV. [=English LVI] DE OFFICIO IUDICIS
1. Meminisse debent iudices esse muneris suis ius dicere, non autem ius dare, leges inquam interpretari, non condere. Aliter deveniet eorum auctoritas simile quiddam auctoritati illi quam vendicant ecclesia Romana, quae praetextu interpretationis Scripturarum etiam addit aliquid quandoque et immutat, et pronunciat quod non invenit, atque specie antiquitatis introducit novitatem. Iudicem opportet esse potius eruditum quam ingeniosum, venerabilem quam gratiosum, magis deliberativum quam confidentem. Ante omnia, integritas iudicum quasi portio est virtusque propria. Maledictus sit (inquit lex) qui terminum terrae movet antiquum. Sane qui lapidem fines distinguentem transponit culpa non caret. Verum iudex iniustus ille est qui praecipue terminos immutat cum de terris et rerum proprietate iniquam fert sententiam. Una certe iniqua sententia plus nocet quam exempla plurima. Haec enim rivulos tantum inficiunt, illa autem fontes. Ita ait Salomon, fons turbatus et vena corrupta est iustus cadens in causa sua coram adversario. Officioum iudicis relationem habere possit, partim ad litigantes, partim ad advocatos, partim ad scribas et ministros iusticiae subtus, partim ad principem vel statum supra.
2. Primo quantum ad caussas et litigantes, sunt (inquit Scriptura) sui iudicium vertunt in absynthium. Sunt etiam certe qui illud vertunt in acetum. Iniusticia enim illud reddit amarum, mora acidum. Iudex strenuus hoc praecipue agit, ut vim et dolum compescat, quorum vis magis perniciosa est quanto apertior, dolus quanto tectior atque occultior. Adde etiam lites contentiosas quae evomi debent ut crapula curiarum. Iudicem decet viam parare ad iustam sententiam, qualem Deus parat valles exaltando, colles deprimendo. Eodem modo, quando ex alterutra parte videt iudex manum elatum, veluti in prosecutione importuna, captionibus malitiosis, combinationibus, patrocinio potentum, advocatorum disparitate, et similibus, tum elucescit virtus iudicis in aequandis iis quae sunt inaqualia, iut iudicium suum veluti in area plana fundare possit. Qui fortiter emungit elicit sanguinem, cumque torcular vini premitur fortius vinum prodit acerbum, acinum sapiens. Itaque caveant sibi iudices ab interpretationibus legum duris et illationibus alte petitis. Neque enim peior est tortura quam tortura legum. Praecipue in legibus poenabilus curae iis esse debet ne quae in terrorem latae sunt vertantur in rigorem, neve in populum superinducant imbrem illum de quo Scriptura pluet super eos laqueos. Etenim leges poenales, si severe executioni demandentur, sunt similes imbri laqueorum cadenti super populum. Itaque huiusmodi leges, si vel dormiverint diu vel temporibus praesentibus minus quadrent, a iudicibus prudentibus in executione earum reprimantur.