Latin · ~8 min
Lines 1.284-1.189
Bacon, SERMONES FIDELES 1.284-189
Not analysed yet
Iudicis officum est ut res, ita tempora rerum etc .
In caussis capitalibus decet iudices (quantum lex permittit) in iudicio meminisse misericordiae, et cum severitate exemplum, cum pietate personam intueri.
3. Quantum ad advocatos qui caussas agunt, patientia et gravitas in caussis audiendis iustitiae est pars essentialis, et iudex nimium interloquens minime est cymbalum bene sonans. Non laudi est iudici, si primus aliquid in caussa inveniat et arripiat quod ab advocatis suo tempore melius audiere potuisset, aut acumen ostentet in probationibus vel advocatorum perorationibus nimis cito interrumpendis, aut anticipet informationes quaestionibus, licet ad rem pertinentibus. Iudicis partes in audiendo sunt quatuor: probationum seriem ordinare; advocatorum et testium prolixitatem, repetitionem, aut sermones extra rem moderari; eorum quae allegata sunt medullam et quae maioris momenti sunt recapitulare, seligere, et inter se componere; et demum sententiam ferre. Quicquid ultra haec nimium est, et oritur aut a gloriola et loquendi aviditate, aut ab audiendi impatientia, aut a memoriae debilitate, aut a defectu attenionis sedatae et aequabilis. Saepenumero mirum est visu quantum advocatorum audacia apud iudices valeat, ubi contra iudices ad imitationem Dei (in cuius tribunali sedent) superbos comprimere et humiles erigere deberent. Sed etiamnum magis mirum est iudices advocatis quibusdam prae caeteris immoderate et aperte favere. Quod necesse est ut merces advocatorum augeat et multipicet, atque simul suspicionem corruptionis et obliqui ad iudices aditus inducat. Debetur advocato a iudice laus aliqua et commendatio, cum caussae bene aguntur et tractantur, praesertim si causa sua cadat. Hoc enim apud clientem existimationem advocati sui tuetur et simul opinionem eius de caussa sua prosternit. Debetur etiam reipublicae reprehensio advocatorum moderata, ubi callida nimis praestant consilia, aut supina apparet negligentia, aut levis informatio, aut indecora importunitas, aut impudens defensio. Advocatus autem illud tribuat iudici, ne illi obstrepat aut se rursus in caussam agendam callide insinuet postquam iudex de re pronunciaverit. E contrario autem iudex se caussae mediae et nullatenus peroratae non ingerat, nec clienti occasionem praebeat ut advocatos suos vel probationes ad plenum non auditas conqueratur.