Latin
CENTURIA X
Bacon, Silva silvarum 10
Unproofread scanNot analysed yet
Sed infusionem validam si requiras in corporibus, quae spiritibus constant tenuioribus, regula sit, ut longior mora non concedatur, sed repetatur saepe corporis infusio. Cape violas, justumque earum pugillum infunde duabus pintis aceti. Consistant per tres horae quadrantes, easque tunc exime, ac redintegra septies infusionem simili quantitate violarum; efficiet acetum tam fragrans odore florum, ut, si post duodecim menses proferatur in acetario, percepturus sis odorem antequam tibi offeratur. Nota, quod perfectius fragrantiam floris redoleat longiori post spatio, quam prima vice. 18. Haec regula, quam praescripsimus eximii usus est ad praeparationes medicamentorum aliasque infusiones. Ex. gr. folia Borraginis excellenti spiritu valent ad discutiendos melancholiae vapores, adeoque medentur insaniae; nihilominus tamen si folia diutius infusa maneant, crudam tantum praebent substantiam, omnis virtutis expertem; propterea suppono, quod si in musto aut faece cerevisiae, dum fermentatur, necdum transvasata Borrago parvum temporis spatium maceretur, novis subinde additis, confecturum me potionem efficacissimam adversus melancholicam passionem. Idem quoque statuo de floribus mali Aurantii. 19. Rhabarbarum plane continet partes contrariae sibi invicem operationis, purgativas scilicet ac corpus astringentes. priores facile separantur, posteriores firmius cohaerent.