Latin
CENTURIA X
Bacon, Silva silvarum 11
Unproofread scanNot analysed yet
ita ut si Rhabarbarum per horam infundatur probeque comprimatur, melius sit purgaturum &corpus post purgationem minus astricturum, quam si per 24 horas maceretur; ut experientia edocuit. Concipio quoque repetita saepius Rhabarbari infusione (ut de violis dictum) brevi tantum mora singulis vicibus concessa, aeque validum purgans efficiposse, ac per Scammonium. Nec res fuerit exigui in medicina adjumenti, Rhabarbar &medicamenta benigniora tam reddere poefficacia, quam illa quae malignitate non c. rent. 20. Purgantium medicamentorum pars maxime purgativa residet in tenuiori spiritu, ut apparet ex eo, quod nullam patiantur ebullitionem absque magna virtutis jactura. ideoque boni usus fuerit in medicina, purgativam vim retinere posse, &tollere tetricum purgantis saporem. Et videtur fieri id posse, observata infusionis per breve temporis spatium saepius