Latin
FRANCISCI BACONI
Bacon, Silva silvarum 102
Unproofread scanNot analysed yet
Vocem tunc proferat, manifeste ab altero extra aquam consistente percipiendam, sed ea exilitate qualis puparum esse solet, ut tamen sonus articulate vocabula referens non confundatur. Notandum multo id posse fieri dexterius, si imponatur situla capiti viri nondum aquas ingressi, qui tum subsidat, depressa simul cum eo situla; genubus quoque innitatur, aut sedeat, quo aqua fiat depressior. Non vane fortasse quis conjecerit, Siculum poëtam, habuisse hujus experimenti notitiam, cum narrat, Hylam, famulum Herculis, egressum ut repleret situlam aqua ex amoenissimo fonte in littoris vicinia, a Nymphis, illius amore correptis, vivum sub aquas surreptum fuisse. Herculem vero clara voce amissum famulum compellasse ut littus resonaret, Hylamque ex aquis respondisse, sed (quod huc facit) tam exili &tenui voce, ut putaverit trium milliarium spatio à se disjunctum, cum fons revera in propinquo esset. 156. In testudine aliisque instrumentis Musicis, si altè [a] impositis digitis premantur a) yeu stop à String high. tur fides (quo fit ut [a] minus spatii relinquatur quo tremant) sonus acutior existit, sed magis moribundus. 157. Sume duo acetabula, aciemque unius fundo alterius illide in hydria aquam continente, experimentoque constabit, quo illas profundius aquae immergis, sonum creari tanto obscuriorem, etiamsi pars alterius aquis exstet. Sed obscuritas conjuncta est cum soni asperitate, quae ex eo est, quod pars acetabuli aquis immersa sit, pars emineat.