Latin
FRANCISCI BACONI
Bacon, Silva silvarum 103
Unproofread scanNot analysed yet
totum si aquis obruatur, sonum efferet clariorem, sed humiliorem &depressiorem, quasi è longinquo delatum. 158. Mollities corporis, magis quam soliditas, sonum exstinguit; ut campana panno aut serico involuta, suffocatiores spargit sonos, quam ligneo praetexta tegumento; proinde in monasteriis claves panno vestiuntur, &in collegiis calculi. 159. Experimentum in tibia variè hac ratione tentatum. Fundum ejus palmae manus admotum fuit, cerâ undique obturatum; applicitum pulvinari damasceno; infixum arenae, cinerr, aquae (latitudine semi-pollicis sub aqua) firmiter impositum fundo argenteae pelvis; sed sonus continue remansit. Laneo autem tapeto impositum, holoserico, toa) lesse Scope to trembie. tomento (quamquam leviter) insertum nivi, sonum prorsus exstinxit, instar halitus. 160. Ferri candentis sonus est infirmior frigidi; quia dum candet, mollius apparet minusque resonans. sic &aquae calidae lapsus minus, quam frigidae sonorus; quod (ut mihi quidem videtur) mollior sit, &olei naturae magis affinis. magis enim lubrica est, &hoc, quia melius purgat. 161. Tibia paretur in utroque extremo obturamentum habens, ejus vero corpus duas ribias longitudine aequet, foraminum utrimque pari proportione; duo pariter eandem