Latin
107
Bacon, Silva silvarum 107
Unproofread scanNot analysed yet
Sonus sub aqua productus facilius communicabitur duro corpori per aquam, quam in aëre factus aëri. Vide experimentum Experimenta varia spectantia aequalitatem &inaequalitatem sonorum. In praecedentibus (ubi Musicam spectavimus) actum de sonis Musicis, ex quibus aut concentus aut dissonantia duarum partium oritur, quos tonos vocamus; pariterque de sonis non musicis; cujus rei ratio à nobis data, quod illi ex aequalitate, hi ex inaequalitate generentur. Addidimus quoque, quaenam eslent corpora aequalia tonos producentia, quae maequalia tonisque carentia. Jam vero deejusmodi sonorum inaequalitate agemus, quae non à natura corporum, sed accidentalis est; seu ex asperitate aut obliquitate meatuum, aut iterata percussione, aut trepidatione motus. 169. Tintinnabulum rima dehiscens, unde impeditior sono transitus, tetricum &absonum edit sonum; sic &vox humana, ubi aspeta arteria fiigore correpta scabritie laborat, &,quasi [a] mucore obducta, raucescit; sonique his duabus instantiis ingrati ex mera inaequalitate sunt. Sed si inaequalitas suam habeat aequalitatem, allubescit sonus cum tremulo stridore. 170.