Latin
106
Bacon, Silva silvarum 106
Unproofread scanNot analysed yet
165. Acrimonia motusque celeritas multum tam ad claritatem quàm ad vehementiam momenti conferunt. Sic flagella &virgae, quo celerius acriusque aërem percutiunt, eo clariorem sonum producunt. Atque in cantu ad testudinem, &in clavecymbalis agilis ictus sonum maxime vegetum edit: ratio est quod percussio velox aërem citius dissecet, cum mollis potius pulset quam secet. Experimenta varia spectantia communicationem sonorum. Communicatio sonorum, (in cavitate testudinis, vacui vasis, &c.) tantum delibata est in majoratione sonorum; sed quae peculiarem titulum, &suo quidem merito, vindicat. 166. Insigne experimentum, quo demonstretur communicatio sonorum, est in pulsatione aeris campani. Hic, si malleo supremam ejus partem pulses, mox mediam, deinde infimam, sonum senties acutiorem &graviorem concavo interius respondentem, quamvis externa tantum percussio sit. 167. Etsi procreetur sonus inter flatum oris &aërem fistula contentum; aliqualem tamen communicationem obtinet cum lateribus fistulae, spiritibusque ibi contentis. alius enim ex fistula, &tuba lignea aut aenea sonus oritur. Vestita quoque panno aut serico fistula diversum producet sonum ab eo, quem per se daret; humectata etiam nonnihil interius, aliter sonat quam sicca. 168.