Latin
110
Bacon, Silva silvarum 110
Unproofread scanNot analysed yet
175. Bombus apum inaequalis existit, statuuntque ex antiquis quidam, hunc non prodire ex ore ipsarum, sed sonum esse internum. Sed utrumque forte à vero exerrat, cum motus alarum hunc cieat, quem, nonnisi dum moventur, exaudimus. 176. Omnia metalla, dum aquis exstinguuntur, sibilum quendam edunt, haud absimilem literae Z. Generatur tamen sonus inter aquam aut vaporem &aërem. Coctio quoque in modica aquae copia sibilantem gignit sonum; ebullitio autem in vase repleto sonum ebullientem, qualis quodammodo in [a] siphunculis ludicris, quibus pueri utuntur. 177. Fiat experimentum, utrum inaequalitas aut mutatio medii, non producat soni inaequalitatem, ut in tribus campanis sibi invicem contiguis, aëre intermedio; quarum extima malleo pulsetur, ut pateat quantum sonus differat ab illo simplicis campanae. Sume &aeneam laminam, ligneumque asserem, ex iisque conjunctis alterum percutiatur, observeturque num inaequalis inde sonus oriatur. Paretur dolium partitionibus tribus divisum, ¶] to the Cock. ogle partitiones perforatae vel ex nodoso ligno factae, noteturque differentia soni in dolio quod ejusmodi partitionibus caret. Experimenta varia spectantia sonos acutiores &graviores, &Musicos.